verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando misit
ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium
Maasiae sacerdotem dicens
interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex
Babylonis proeliatur adversum nos si forte faciat Dominus
nobiscum secundum omnia mirabilia sua et recedat a nobis
et dixit Hieremias ad eos sic dicetis Sedeciae
haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego convertam vasa
belli quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis
adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in
circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis huius
et debellabo ego vos in manu extenta et brachio forti et in
furore et in indignatione et in ira grandi
et percutiam habitatores civitatis huius homines et bestiae
pestilentia magna morientur
et post haec ait Dominus dabo Sedeciam regem Iuda et servos
eius et populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a
peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis
et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum
et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet
nec miserebitur
et ad populum hunc dices haec dicit Dominus ecce ego do
coram vobis viam vitae et viam mortis
qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et
peste qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui
obsident vos vivet et erit ei anima sua quasi spolium
posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et
non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et
exuret eam igni
et domui regis Iuda audite verbum Domini
domus David haec dicit Dominus iudicate mane iudicium et
eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut
ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat
propter malitiam studiorum vestrorum
ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque
campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis
ingredietur domos nostras
et visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum
dicit Dominus et succendam ignem in saltu eius et devorabit
omnia in circuitu eius